Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
152
ARTIS DICENDI P. II. CAP. Ill,
ligione conjuncta ; si probitas narrantis significabitur , si
antiquitatis memoria, si orationis Veritas et vitae fides.
Probabilitas in omni narratione necessaria est. Ubi enim ad
veritatem narrandum est, satis non erit, si ea, quae dicuntur,
vera quidem sunt, sed vera esse non videantur. Quando autem
ad delectandum narratione utimur, ea ipsa, quae ficta sunt,
placere non poterunt, nisi veris simillima fuerint.
Quid in dia- 213. Ita autem narratio disponenda est, ut, qui audiunt,
positione. gestam totam animo complecti et intueri facile possint.
Haec dispositie, quae valet plurimum non modo ad co-
gnitionem, sed etiam ad narrationis jucunditatem et vim,
apto rerum selectu et nexu obtinetur. Itaque
unitaa. I- cfficiendum est , ut sit quodvis simjylex duntaxat et
unum, abjectis, quae ad rem non pertinent, multoque ma-
gis, quae ab ea etiam abhorrent.
1. Saepe, quae eodem tempore et loco acciderunt, cum re,
quam tractamus, aliquo etiam modo conjuncta sunt, ita tamen,
ut ad eam cognoscendam parum vel nihil contulerint. Haec si
persequeris, narrationem languidam et impeditam, saepe etiam
confusam reddideris.
2. Pejus faciunt, qui arrepta quavis vel etiam quaesita occa-
sione ad dissita digrediuntur, et pessime, qui neque rerum in-
dolem respectantes, summa imis, parvis grandia, dulcia horridis.
insulsa varietate miscent. (n. 132.)
ordo. Is deinde rerum ordo et nexus quaerendus est, quo
fiat, ut actio primaria per varios casus et vicissitudines
paullatim ad exitum progrediens distincte notetur.

Generatim ita narrandum est, ut quae consequuntur, ex iis,
quae antecesserunt, intelligi queant; nec fere narrationis cursus
(nisi forte orator id faciat ad finem sibi proprium) interrum-
pendus.
Brcvitai. III. Sectanda nobis est ea, quam Fabius dixit, brevitas