Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
160 ARTIS DICENDI P. II. CAP. Ill,
aniicis scribimus, poslmodum fortasse adversarios habebinius.
Tu ea scribe, quae vel ipsi inimici jure carpere non possint.
yaid de 198. II. His, quae dixi, servatis, non est, cur familia-
dispositione. ^^^ epistolam scripturus de rerum selectu et ordine multum
labores. Sed iis, quae scribenda sunt, ne quid memoria
excidat, brevissime notatis , ad scribendum te conféras,
ut sub calamo nascatur epistola.
Si vero res gravioris moment! accuratius tractanda est,
rationes , quibus , quod intendis , persuadeas , diligentius
expendendae sunt. His, quas nonnulli elaboratas vocant ,
epistolis breve exordium, quo res modeste proponitur, et
conciliatur bcnevolentia, fere necessarium est. Incipien-
dum deinde ab iis rationibus , quae nihil habere possunt
ofTensionis, et si molestum quid dici necesse erit, ad id
lenius accipiendum legentis animum disponunt.
Ad recte disponendum non minus, quam ad inveniendum ju-
vabit cogitare, quid, si coram ageremus, primum, quid deinde,
quid postea, quid postremo loco diceremus. Sic enim ratio
epistoiae invenitur quam maxime naturalis.
yaaiiseio- 199. III. Elocutio sit cultiorum hominum sermoni si-
cutic.
milis, paullo tamen eo castigatior.
Et-75. 1- Qualis sermo meus, Seneca, esset, ait, si una sederemus
aut ambularemus, illaboratus et facilis, tales esse epistolas
meas volo, quae nihil habeant accersitum, nec fictum.
2. Sit epistola lis plane vacua, quae in colloquio potius in-
dulgemus, quam probamus. Ceterum etsi in eam conveniunt
paene omnia, quae de tenui genere dicendi (n. 155.) praecepta
sunt, juverit tamen, nonnullas virtutes singillatim paucis tractare.
200. Virtutes epistoiae praeter simplicitatem illam , de
qua paullo ante Seneca, quatuor recensentur, convenien-
lia, perspicuitas, brevitas et venustas.
conrenicn- De convenientia audi Erasmi praeclara monita : Ego ,
inquit, epistolam optimam judico , quae argumente, loco,
tempori, personae, quam maxime sit accommodata: —