Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
2
Quid ars
dicendi.
ARTIS DTCENDI
etsi , exposita notione arfcis , ipsum
Finis et
£en era.
2. Ars dicendi,
nomen sufficiat, Yulgo tainen definitur : facultas bene di-
cendi.
Verbum dicendi Iiic non ad solam oratoris dictionem, sed ad ,
omnem sive dictionem sive scriptionem tam adstrictam metro,
quam solutam refertur. Bene autem dicere est : ad finem appo-
site dicere. Porro
3. Finis dicendi omnino triplex est : docere, dele-
ctare , persuadera : quapropter artis dicendi opera in tria
item genera dispertiuntur : quorum primo ut finis proprius
utilis doctrina, alteri delectatio, tertio est persuasio proposita.
1. Ad genus primuvi pleraque solulae orationis genera referun-
tur, ut : epistola, narratio, historia, dialogus et quaecumque alia
ad siylum., ut ajunt, didacticum pertinent. In his igitur maxime
quaeritur utilis doctrina per rerum perspicuam accuratamque
demonstrationem; etsi nonnulla gratia et venustas laudabiliter
aspergatur.
2. Alierum genus potsis constituit, quae admirabilitate rerum
et venustate sermonis suaviter animos commovet.
3. In tertio genere nec docere sufficit nec delectare, sed mo-
tus sunt animis admovendi, quibus flectatur voluntas. Id elo-
quentia facit, regina artium a priscis appellata.
8choL Poësis quoque praetor rei expositionem motus animo-
rum habet, sed non tam ut persuadeat, sive ut ad capienda
certa et definita consilia impellat, quam ut honeste delectet, Etsi
igitur per se utilitatem non spectat, cave tanxen ne inutilem pu-
tes: ut enim eloquentia utile consectans, pulcherrima facit opera,
ila poësis pulchritudinem quaerens, hujus ipsius effictione fructum
habet ubcrriniuni.
De bac tam mirabili ulilitatis cum pulchritudine cognatione
DeoT 340 Tullius: Ut in plerisque, ait, rebus incredibiliter hoc natura est
cf. Qt. 8, 3. ipsa fabricata, sic in orationc: ut ea, quae maximam utilitatem
in se continerent, eadem haberent plurimum vel dignitatis vel
etiam venustalis; — et sententiam illustrât exemplis coeli stel-
lati, corporis humani, navigii bene instrucli.