Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
142 ARTIS DICENDI P. I. CAP. XIII.
Itaque in thesi generalis quaestio argumentis firmatur, ut ex
illa inferri possit, quid de causa propria seu finita judicandum
sit; contra in loco communi, re singulari jam demonstrata ,
universi generis, ad quod illa pertinet, vis explicatur, ut in-
flammentur animi. Ideo locum communem ait Aplithonius ex-
ordio carere, cum sit ipse velut epilogus.
Quae ejus 191. Ad pertractaiidum locum communem certa quaedam
capita. capita proponi soient, scilicet: 1. a contrario: agitur , ut
eodem exemplo utar, de seditioso; expones bonum pacis
et concordiae. 2. Ab expositione, — earum scilicet rerum,
quae cum tali delicto conjunctae esse soient. 3. A comjya-
ratione — cum aliis criminibus. 4. A sententia — i. e. a
mente et consilio, quo facinus patratum est. 5. A digres-
sione conjecturali — praesertim in delicta, quae tale sce-
lus antecedere soient. 6. Ab exclnsione niisericordiae.
Sic ultimum locum nominat Aplithonius accusationem respi-
ciens; urgendos monet esse judices ad severam sententiam per
argumenta ah honesto, justo, utili etc. Unde patet, hoc postre-
mum caput generatim eo spectare, ut ipsae jam voluntates au-
dientium impellantur, ad severitatem, cum accusas, ad miseri-
cordiam, cum defendis; vel extra civilem eloquentiam ad imi-
tandum egregium, ad detestandum turpe facinus. Qui enim loci
contra vitium valent, iidem valent ad ornandam virtutem, singulis
in contrariam sententiam tractatis.
Multiplex autem hujus loci usus est in omni genere dicendi,
ut facile tua sponte videris, el exempla Ciceronis, maxime in
Verrinis, ostendunt : vide De sign. c. 27-53. c. 33-36. c. 48-5Î.
De suppl. per tolum ilium locum de classe amissa c. 31-50. et
de Gav^u. c. 61-67.
Art. IV.
DE EXEMPLO.
Quid sit. 192. Per exemplum hie intelligitur oratio , in qua in-
signe factum narratur , et doctrina ex eo depromta cum
amplificatione. subjicitur.