Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE rnOGYMXASMATIS. 139
mini bene esse potest; sic bonus vir et fortis et sapiens miser
esse nemo potest. Nec vero, cujus virtus moresque laudandi
sunt, ejus non laudanda vita est; neque porro fugienda vita,
quae laudanda est. Esset autem fugienda , si esset misera.
Quamobrem quidquid est laudabile , idem et beatum et jlo-
rens et expetcndum videri debet.
Art. II.
DE THE SI.
188. Thesis vocatur quaestio nullis ccrtis personis, le- Qi'«! 'f-
cis aut temporibus notata, ut : Sintne poëtae reipublicae
utiles? — Hujuscemodi ergo quaestio exercitationis causa
tractatur ad modum chriae liberae.
Hinc non est, cur fiisius de ea iioc loco praecipiatur. lildd
tamen in universum monent, utiiissime adolescentes in his qiiae-
stionibiis exerceri, quippe quarum usus in dicendo tam frequens
est, ut eas orator, si Ciceronem audias, percursas animo el Deor. 2,5j.
paene decantatas habere debeat.
E X E M p L A.
Nemo orator nisi vir bonus.
189. Sit ergo nobis orator, quem instituimus, is qui a ot. 12,1.
M. Catone finitur, vir bonus, dicendi peritus. Verum id,
quod et ille posuit prius , et ipsa natura potius ac majus
est utique vir bonus. Id nan eo tantum, quod si vis illa
dicendi malitiam instruxerit, nihil sit j^ublicis privatisque
rebus perniciosius eloquentia; nosque ipsi, qui pro virili parte
conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, jicssime
mereamur de rebus humanis , si latroni comparemus haec
arma, non militi. Quid de nobis loquor? Rerum ipsa na-
tura in eo, quod praecipue induisisse homini videtur, quo-
que nos a ceteris animalibus separasse, non parens, sed
noverca fucrit, si facultatem dicendi, sociam scelerum, ad-