Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
13i AUTIS DICENDI P. I. CAP. XIII.
Tiansitiones. iS't. Hoc postremo in omni cliria providendum est, ut
singuli loci apte inter se copulentur.
Transiliones autem liujusmodi vix sub artis praecepta cadunt,
sed ab ipso, quod tractatur, argumento, naturaliter, non tamen
sine sollertia scribentis ducuntur.
CURIA VERBALIS.
185. Cum opl'mo cuique po'äae proposilum illud fuerit
semper, ut misceret utile dulce, hoc est, ut delectando do-
ceret, et docendo delectaret; neminem tamen adhuc legi poëtam
hac in re immortali Virgilio comparandum. Ille enim non
solum plerosque omnes ante se et i)ost se latinos poëtas vin-
dt elegantia, suavitate, judicio, splendore, numero, delectu-
que verborum; non solum hoc habet, ut ejus versibus jierfectis
ingenio, elaboratis industria nihil addi possit, nihil detrahi,
nihil mutari; verum etiam, quod caput est, sententiarum gra-
vitate et frugiferorum, quibus abundat, iiraeceptorum sapientia
id assecutus est, ut vitae virtutisque magister haud immerito
priscis videretur appellandus. Inter cetera vero documenta, ad
vitam instituendam et ad mores infirmandos idonea, quibus
aspersa simt passim illius poëmata, saluberrimum in primis
Y. 467. atque laudabile, quod ait Aeneidos libro dccimo de brevitate
temporis fluxaque et caduca mortalium vita :
.......Breve et irreparabile tempus
Omnibus est vitae.
Ita est profecto : tam exiguum tamque arctum vivendi curri-
culum nobis a natura circumscriptum est, ut vix bene lucem in-
gressis sit de hujus mortalis mundi statione decedendum, et
vita cum morte commutanda. Nihil nisi temporis punctum
quoddam est caduca haec, quam tantopere deperimus, vita, mi-
nimumque est ac paene milium intervallum illud, quod ortum
inter et occasum nostrum interjacet. Fugit retro levis hora,
truditur dies die, prMcipiti cursu fugaces anni sese mutuo pel-