Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
130 ARTIS DICENDI P. I. CAP. XIII.
parali accedere possumus. Nam vcl totam orationem scrip-
simus, vel certe acri cogitatione compreliendimus, vel
denique summis tantum momentis perspectis ex tempore
dicimus.
Deor.1,33. 1. Sed si subitam et fortuitam orationem commentatio et co-
gitatio facile vincit, hanc ipsam profecto assidua et diligens
scriptura superabit.
Qt. 2.10. 2. Plerumque autem multa agentibus accidit, ut maxime ne-
cessaria et utique initia scribant, cetera, quae domo afferunt,
cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant.
Quid cogi- 178. Cogitatio illa, cum quidem perfecta est, non rerum
10 6 modo intra se ipsa disponit, sed verba etiam
copulat, totamque ita contexit orationem, ut ei nihil praeter
manus desit.
Sed nec ad hanc cogitandi rationem perveniri potest aut su-
bito aut cito. Nam primum facienda multo stylo forma est, quae
nos etiam cogitantes sequatur; tum assumendus usus paullatim,
ut pauca primum complectamur animo, quae reddi fideliter pos-
, sint: mox per incrementa tam modica, ut onerari se labor ille
■ non sentiat, augenda usu, et exercitatione multa continenda est.
Quid de su- 179. Facultas autem dicendi ex tempore si recte est
maximus studiorum fructus, et velut praemium quoddam
amplissimum longi laboris appellata; sequitur, non modo
ut in perfecto oratore jure requiratur, sed etiam ut ejus
praeproperus et temerarius usus damnandus sit.
Ibid. 1. Necessaria est oratori perfecto, tum ne ejus auxilium, cum
innumerabiles accidant subitae necessitates, in praesentissimis
quibusque periculis desit, tum vero quia saepe ea, quae opinati
sumus, et contra quae scripsimus, fallunt, ac tota subito causa
mutatur.
Deor.133, ^^^ plerique in hac subita dictione vocem modo, neque
eam scienter, et vires exercent suas, ct linguae celeritatem in-
citant , verborumque frequentia delectantur. In quo fallit eos,