Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
118 ARTIS DICENDI P. I. CAP. XIII.
Deor.2,35. Quod Tuilius de inventione argiimentorum dicit, id recte in
universas dicendi exercitationes transferlur: Ars demonstrat tantum,
ubi quaeras, atque ubi sit iliud, quod studeas invenire, reiiqua sunt
in cura, attentione animi, cogitatione, vigilantia, assiduitate, la-
bore, complector uno verbo, quo saepe jam usi sumus, dili-
gentia , qua una virtute omnes virtutes reliquae continentur.
Art. I.
DE LECTIONE.
(qt. 10,1.)
Ouare le- Quatuop potissinuim utilitates affert lectio : 1. co-
gendum.
piam parat rerum et verborum , nec eam indigcstam ;
2. artis praecepta melius, quam ulla doctrina ostendit ;
3. efïïcit, ut sponte assuescamus melioribus; 4. postremo
ingenii facultates incitât, exercet et perpolit.
1. Nobis, ait Fabius, copia cum judicio paranda est, vim
orandi, non circulatoriam volubiiitatem spectantibus. Id autem
consequemur optima legendo et audiendo. Non solum enim no-
mina ipsa rerum cognoscimus hac cura, sed cui quodque loco
sit aptissimum. Haec ille de verbis; porro eadem est ratio rerum.
Qt. 2. Omnium quaecunquc docemus, hoc sunt exempla poten-
tiora etiam ipsis, quae traduntur, artibus, quia, quae doctor
praecipit, orator ostendit.
Deor.2,14. ^^ ambulem, etiamsi aliam ob causam ambu-
lem, fieri natura tamen, ut colorer, sic cum istos libros stu-
diosius legerim, sentio orationem meam illorum tactu quasi co-
lorari.
Qaiiegendi. Legendi autem sunt scriptores cujusque generis
optimi.
Jut. In eo enim peccatur ab aliquibus, quod optimos in unoquo-
que genere auctores omittant, contenti levioribus, vel studio
novitatis vel iniquitate judicii. Suus sit iliis principibus littera-
rum bonos, quos aetatum omnium consentiens fama célébrât;
ad eos quo quis propius accedit, eo major est. Quorsum per-
tinet rivulos consectari, cum fontes teneas?