Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
I)E EXERCITATIONIDUS. 117
errantque, qui aliter praecipiunl. Dclectamur sane, cum sermo
quasi nudus et tenuis summa eloquilur, et concisa brevitate plu-
rima complectitur; sed non minus jucundum , si genus dicendi
rerum magnitudinem adaequare ,videatur. Utrumque locis utile,
(cf. 143, 144.) Mundi creationem Moyses simplicitate admirabili
narravit, qui idem Judaeorum transitum per mare rubrum diffuse
et magnifice descripsit, hymnoque celebravit majestatis pleno
(Exod. 14 et 15.): qua quidem narratione et carmine haud scio
an nullibi sublimius quidquam inveniri possit. — Vide etiam
Ps. 28 et Is. 14 et 40.
, CAPUT XII.
sy^ DE EXERCITATIONIBUS ARTIS DICENDI.
1G2. Eloquendi praecepta, sicut cognitioni sunt neces- Quare ne-
saria, ita non satis ad vim dicendi valent, nisi illis firma
quaedam facilitas accesserit : quae paratur exercitatione
legendi, scribendi et declamandi. I
Haec vero tria ita inter se connexa et indiscreta sunt, ut si iwd.
quid ex iis defuerit, frustra sit in ceteris laboratum. Nam neque
solida atque robusta fuerit unquam eloquentia, nisi multo stylo
vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rec-
tore fluit.
In omnibus porro videndum est : 1. ne temere, sed Quae inn«
cum magna circumspectione suscipiantur ; 2, Ut in bene
coeptis labores constanter; 3. Ut denique diligentia non
vulgari in iis verseris.
1. Accommodandae enim sunt cujusque aetali, doctrinae; va-
riari etiam convenit; aliae haud ita diu tractandae, in aliis hae-
rendum : quare opus est perito duce, cujus consilia sequatur
adolescens.
2. Fauci sibi constant, pauci, quod recte inchoatum est, ab- ynt.
solvunt, dégustant omnia, nihil toto hauriunt pectore. Tu ergo,
quod magister suaserit, arripias alacriter, et in eo perstes tam-
diu, donee voti penitus compos fias.