Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
116 ARTIS DICENDI P. I. CAP. XIII.
dine perfecta; quo inprimis pertinet bonorum, famae et
vitae ipsius magnanimus contemtus; c. maxime vero m
rebus divinis, ut sunt mundi creatio, diluvium, legis latio
in monte Sinai.
Quae autem in rerum natura magna videntur, sublimia non
sunt, nisi quatenus in iis aliquo modo vis aninii aut divinitatis
numen ostenditur.
oaaeeiocu- 161. Elocutio modo simplex et concisa, modo audax,
über et velut exaestuans.
1. Simplissimo sermone Servius, utpote in epistola, usus est;
brevissime Humerus de Apolline pestem exercitibus illaturo : '
II. 1,47, 5 cf' ^/'e yuxH t'oixdi'.
2. Sed baud ita Ovidius :
Met.4,460. iVec mora; I'isiphone maJefactam sanguine sumit
Importuna facem, fluidoque cruore rubenlem
Induitur pallam, tortoque incingitur angue :
Egrediturque domo. Luctus comitantur euntem
Et Pavor et Terror trepidoque Insania vullu.
Nec Virgilius :
Aen. 3, 568. Interea fessos ventus cum sole reliquit,
Ignarique viae Cyelojntm allabimur oris.
Porlus ab accessu ventorum iminotus, et ingens
Ipse; sed horrificis juxta tonal Aetna ruinis ,
Interdumque atram prorumpil ad aethera nubem,
Turbine fumante piceo et cadente favilla;
Attollitque globos flammaritm, et sidera lambit :
Interdum seopulos avulsaque viscera montis
Erigit crucians, liquefactaque saxa sub auras
Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo,
Nullus igitur ornatus tam amplus est, quem sublime respuat.