Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE ORATIONE APTA. 111
nninnis fastulire, quae ex more sunt, et illi pro sordidis solita
sunt; etiam in oratione, quod novum est, quaerit, et modo anti-
qua verba alque exoleta revocat et profert; modo fingit, et ig-
nota deflectit; modo id, quod nuper increbuit, pro cultu habetur,
audax transiatio et frequens.... Quomodo convivioruni luxuria,
quomodo vestium, aegrae civitatis indicia sunt, sic orationis Ii- ,
centia, si modo frequens est, ostendit animos quoque, a quibus
verba exeunt, procidisse. Mirari quidem non debes, corrupta
excipi non tantum a corona sordidiore, sed ab hac turba quo-
que cultiore. Togis enim inter se isti, non judiciis distant. Hoc
magis mirari potes, quod non tantum vitiosa, sed et vitia iau-
dantur..... Haec vitia unus aliquis inducit, sub quo tunc eloquen-
tia est; ceteri imitantur et alter alteri tradunt.
Et hic unus apud Romanos, quis alius magis, quam Seneca
fuit? — Hujusmodi autem scriptores i)lus bonis artibus nocuisse,
quam Vandalos et Gothos, non immerito scripsit Batteux. i, 2, 3.
CA5»tT Xf.
DE ORATIONE APTA.
Art. I.
de oratione apta generatim-
152. 1. Aptus dicitur scrmo, qui rei, proposito, perso- Qiisscrmo
nis, loco quoque et tempori consentaneus est.
1. Rei consentiet oralio, si inter illam et dicendi genus quae-
dam est similitudo, ita. ut de re humill summisse, de mediocri
temperate, de magna graviter dicas.
2. Videndum est, quid maxime spectare debeat oratio, doctri-
nam, an delectationem, an graviores animorum motus.
3. Personis accommodanda est oratio non solum eorum, ad
quos dirigitur, sed ipsius etiam dicentis, et illorum, de quibus
sermo est, vel quos loquentes facis.
4. Locorum et temporum cadem fere, quae personarum, ratio
habenda est.
153. II. Semper quidem in omni parte orationis, ut vi- ubinecos-
G