Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
108
ARTIS DICENDI V. I. CAP. X.
In verbis. In verbis superlatio est, cum in re vulgari gravitatem
elocutione affectant.
1. Hoc vitium tumor dicitur, et eorum est, qui, ut ait Ju-
ventius, nubes et inania captant, qui humi ingredi velut ne-
sciunt. Illa grandia nomina, epitheta magnifica, sententias am-
pullatas excute et comprime : omnia inani distenta vento, solidum
fere nihil deprehendes.
2. Vicina tumori est redundantia, qua et languet et inobscu-
ratur oratio. Audi Fabium: Est in quibusdam turba inanium ver-
borum , qui, dum communem loquendi morem reformidant,
ducti specie nitoris, circumeunt omnia copiosa loquacitate, quae
dicere nolunt; ipsam deinde illam Seriem cum alia simili jun-
gentes miscentesque, ultra quam ullus spiritus durare possit,
extendunt. — Unde illa scilicet egregia laudatio: Tanto melior;
ne ego quidem intellexi.
3. Pessimus est tumor, qui in soluta oratione poëticum orna-
tum usurpât, ut quidam de maris descriptione.
Dum salum quaeris verbis coînpositis et incerta liquentis etc-
menti ptaeida oratione describis,^ dum sermonum cymbam inter
scopulos, rector diligens,fraenas: curiosum arlificium fabricatus,
pelagus oculis meis, quod aquarum simulabas eloquiis, demonstras,
4. In re vulgari turgidus sermo maxime ridiculus, sed tamen
in magnis quoque rebus vitiose saepe intumescit oratio. Hinc
Persius ridet Neronis Imp. versus.
g^t 1 Torva Mimalloneis implerunt cornua bombis,
Et raptum vituîo caput ablatura stqierbo
Bassaris, et lyncen Maenas flexura corymbis
Evion ingeminat; reparabilis adsonat echo.
In rebus. 150. Si jam non verba tantum, sed fictiones etiam, co-
gitata et sensus naturae modum excedunt, tota oratio mon-
struosa efficitur.
Sunt, qui in sententiis nunquam satis sibi singulares videan-