Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VITUS EX OUNATUS ABUSU. 105
tcni inane. Quod cum esset animadvcrsum, frequentlssimi sena-
fores convenerunt. Quae de te in Bcnatu egerim, quae in con-
clone maxima dixerim, aliorum te litteris malo cognoscere, lllud
tibi persuadeas velim, me omnia, quae ad tuam dignitatem au-
gendam pertinebunt, quae est per se amplissima, summo sem-
per studio suscepturum et defensurum, quod, quanquam intelligo
me cum multis esse facturum, tamen appetam hujus rei princi-
patum. Vale,
Jam advcrte, quam diversus in eodem genere stylus. Uter-
que enim ad familiarem scribit, uterque amicitiae sensus ex-
ponit, uterque narrat, in conclusione alter petit, alter promittit;
sed quam copiosus Cicero, quam praecisus Brutus! Hujus virili
simplicitate magis forte capiaris, in epistola praesertim; esto,
sed cave alterius copiam vitiosam dixeris. Uterque bene, sed
pro sua uterque indole et moribus. — Et quod hic de copia jjg
et brevitate dixi, de aliis etiam styli proprietatibus aestiman-^i^^^an.
dum est.
CAPIT X.
DE VITIIS QUAE EX ORNATUS ABUSU NASCUNTUR.
lio. Cum dicendi virtutibus vitia quaedam vicina sint, Quid gene-
in adhibendo ornatu mediocritas , quae est inter nimium
et parum, tenenda est.
Decipimur specie recti : brevis esse laboro, ^rs poet
Obscurus fio, sectantem levia nervi
Deficiunt animique; professus grandia turget;
Serpit humi tutus nimium timidusque procellae.
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
Delphinum sylvis appinget, fluctibus aprum :
In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Ac nonnulla quidem vitia, quae singulis quibusdam ornamentis g^ g^
proxima sunt, jam notavimus; sed xxxS^'Kcv i. e. mala affccta-
tio per omne dicendi genus peccat. Nam et tumida et exilia et