Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
de proprietät. sttli quae ad ornat. pertinent. 97
Hoc pacto duabus de caiisis novitatem habcbit oralio : pri-
mum quod rem ita pernovisse, et ita eloqui, minime est vul-
gare. Etsi enim utrumque rei natura videatur postulare semper,
nihil tamen in scriptorum vulgo rarius quam optima rerum
scientia et verborum proprietas. Altera causa est, quod ita qui
dicit, modo sibi proprio dicit. Tanta est enim eloqucnliae copia,
ut de eadem re in eandem sententiam diversissimis modis recte
dici possit; tanta autem ingeniorum varietas, ut quotquot rem
ita, ut dixi, pertractaverint, etsi opinione consentiant, cogitandi
tamen et eloquendi ratione différant.
SchoL Itaque illud quoque jam vides, quo pacto in oratione
nascatur is, quem a nonnuIÜs proprie slylum vocari dixi, quo
scilicet scriptor velut a vultu cognoscatur (n. 10).
Art. II.
DE COPIA ET BREVITATE.
I.
13G. Copia dicendi iiLw*as est sententiarum et verbo- quîci ait.
rum, qua res proposita illustrius et gravius declaratur.
Curiam incendit, quo quid miscrius, quid acerbius, quid lue- pioMll.33.
tuosius vidimus? Templum sanclUatis, amplitudinis, mentis, con-
silii pubtici, caput nrbis, a ram sociorum, portum omnium gen-
tium, sedcm ab unicerso populo romano conccssam uni ordini^
infiammari, exscindi, funestari.
Haec igitur rerum et verborum copia ad omnem qui- çuis ej is
dem dicendi virtutem muitum valet, praecipuus tamen
ejus fructus est, quod rei gravitatem amplo quodam et
magnifico dicendi genere demonstrat.
Sine dubio enim, ait Fabius, qui dicit expugnatam esse civi- s, a.
tatem J complectitur omnia, quaccumque talis fortuna recipit.
Sed in afTectus minus pénétrât brevis hic velut nuntius. At si ape-
rias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt et (usae
per domos ac tcmpla flammae^ ct ruentium tectorum fragor, et