Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 83
Dextera praecipue capit indulgentia mentes;
Asperitas odium, saevaque verba, movent.
Odimuä accipitrem, qui semper vivit in armis,
Et pavidum solitos in pecus ire lupos.
At caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo :
Quasque colat turres, Chaonis ales habet.
Este procul, lites, et amarae proelia linguae:
Dulcibus est verbis mollis alendus amor.
Ovid. A. A. II. 145.
Cui peccare licet, peccat minus: ipsa potestas
Semina nequitiae languidiora facit.
Desine , crede mihi, vitia irritare vetando :
Obsequio vinces aptius ilia tuo.
Vidi ego nuper equum, contra sua vincla tenacem,
Ore reluctanti, fulminis ire modo.
Constitit, ut primum concessas sensit habenas,
Frenaque in efFusa laxa iacere iuba.
Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata:
Sic interdictis imminet aeger aquis.
Ovid. Amor. III. 4. 9.
Munditiae placeant: fuscentur corpora Campo:
Sit bene conveniens et sine labe toga.
Linguaque ne rigeat: careant rubigine dentes:
Nec vagus in laxa pes tibi pelle natet.
Nec male deformet rigidos tonsura capillos: