Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 81 —
Quem taurum metuis, vituluni mulcere solebas,
Sub qua nunc recnbas arbore, virga fuit.
Nascitur exiguus, sed opes acquirit eundo,
Qaaque venit, multas accipit,. amnis, aquas.
Ovid. A. A. II. 341.
Fata manent omnes; omnes exspectat avarus
Portitor, et turbae vix satis una ratis.
Tendimus hue omnes; metam properamus ad unam:
Omnia sub leges mors vocat ati-a suas,
Ovid, ad Liviam 357.
Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum;
Tempus et assueta ponere in arte iuvat.
Saucius eiurat pugnam gladiator; et idem,
Immemor antiqui vulneris, arma capit.
Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis,
Et ducit remos, qua modo navit aqua.
Ovid. Pont. I. 5. 35.
Fortior in fulva novus est luctator arena,
Quam cui sunt tarda brachia fessa mora.
Integer est melior nitidis gladiator in armis,
Quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
Fert bene praecipites navis modo facta procellas:
Quamlibet exiguo, solvitur, imbre, vetus.
Ovid. Trist. IV. 6, 31.
6