Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 80 --
Hic natus ad pacem, hic castrensibus utilis armis :
Naturae sequimur semina quisque suae.
Propert. HI. 7. 17.
Seit bene venator, cervis ubi retia tendat;
Seit bene, qua frendens valle moretur aper.
Aueupibus noti frutices: qui sustinet hamos,
Novit, quae multo pisce natentur aquae.
Ooid. A. A. I. 46.
Nil adeo validum est, adamas licet alliget illud,
Ut maneat rapido firmius igne lovis.
Nil ita sublime est, supraque pericula tendit.
Non sit ut inferius suppositumque Deo.
Ovid. Trist. IV. 8. 45.
Quum feriant unum, non unum fulmina terrent:
lunctaque percusso turba pavere solet.
Quumque dedit paries venturae signa ruinae.
Sollicite vacuus fit locus ille metu.
Ovid. Pont. ni. 2. 19.
Deficiunt validi longaevo tempore tauri:
Et, quondam pulcher, fit modo turpis, equus.
Fracta diu rabidi compescitur ira leonis:
Lentaque per senium Caspia tigris erit.
Ipsa etiam veniens consumet saxa vetustas.
Et nullum est, quod non tempore cedat, opus.
Corn. Gallus Eleg. I. 269.