Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 71 --
eo tempore Scytharum rcgina Tomyris, quae, non
muliebriter adventu hostium territa, quum prohi-
bere eos transitu Araxis fluminis posset, transire
permisit ; et sibi faciliorem pugnam intra regni
sui terminos rata et hostibus obiectu fluminis fu-
gam difHciliorem. Itaque Cyrus traiectis copiis,
quum aliquantisper in Scytbiam processisset, castra
metatus est. Dein postera die, quum simulate metu,
quasi refugiens castra deseruisset, vini affatim, et
ea , quae epulis erant necessaria , reliquit. Quod
quum nunciatum reginae esset, adolescentulum fi-
lium , ad insequendum eum, cum tertia parte co-
piarum mittit. — Quum ventum ad Cyri castra es-
set , ignarus rei militaris adolescens, veluti ad
epulas non ad proelium venisset, omissis hostibus,
insuetos barbaros vino se onerare patitur. Prius-
que Scythae ebrietate, quam bello vincuntur. Nam
cognitis his, Cyrus re versus per noctem, saucios
opprimit, omnesque Scj'thas cum reginae filio in-
terficit. Amisso tanto exercitu, et, quod gravius
dolendum, unico filio , Tomyris orbit atis dolorem
non in lacrymas eff'udit, sed in ultionis solatia in-
tendit ; hostesque recenti victoriâ exsultantes pari
insidiarum fraude circumvenit. Quippe, simulata
diffidentiâ propter vulnusacceptum, refugiens, Cy-
rum ad angustias usque produxit. Ibi compositis in