Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 82 -
lus, quem ego ante me agebam, prior tibi oc-
currit. Delectatus Alexander et illius tam callido
dicto, et quod ab errore ipse revocatus erat,
occasionem in aliquanto viliore animali expiandae
religionis rapuit. Val. Max. VII. 3. ext. 1.
35. ïhemistocles post victoriam eius belli, quod
cum Persis fuit, dixit in concione, se habere
consilium reipublicae salutare, sed id sciri opus
non esse. Postulavit, ut aliquem populus daret,
quîcum communicaret. Datus est Aristides. Huic
ille: Ciassem Lacedaemoniorum, quae subducta
esset ad Gytheum, dam incendi posse ; quo facto
frangi Lacedaemoniorum opes necesse esse. Quod
Aristides quum audisset, in concionem magna ex-
spectatione venit dixitque, perutile esse consili-
um , quod Themistocles afferret ; sed minime ho-
nestum. Itaque Athenienses, quod honestum
non esset, id ne utile quidem putaverunt : to-
tamque eam rem, quam ne audierant quidem ,
auctore Aristide répudiaverunt. Cic. Off. IH. 11.
36. Dionysius, quum fanum Proserpinae Locris
expilavisset, navigabat Syracusas. Isque, quum ven-
to secundissimo cursum teneret, ridens : Vide-
tisne, inquit, amici, quam bona a Diis immor-