Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 65 --
somno se dedisse, mane inventos esse mortuos.
Cic. Tusc. I. 47.
33. Vetusto Macedoniae more regi Alexandi'o
nobilissimi pueri praesto erant sacrificanti. E qui-
bus unus turibulo arrepto ante ipsum adstitit, in
cuius brachium carbo ardens delapsus est: quo
etsi ita urebatur, ut adusti corporis eius odor ad
circumstantium nares perveniret, tamen et dolo-
rem silentio pressit et brachium immobile tenuit,
ne sacrificium Alexandri aut concusso turibulo im-
pediret, aut edito gemitu regias aures averteret.
Rex quo patientiä pueri magis delectatus est, hoc
certius perseverantiae experimentum sumere voluit;
consulto enim sacrificavit diutius, Nec hac re eum
a proposito repulit. Vol. Max. III. 3. ext. 1.
34. Quum Alexander, Macedonum rex, forte
monitus , ut eum, qui sibi portä egresso primus
occurrisset, interfici iuberet, asinarium forte an-
te omnes obviam factum ad mortem abripi im-
perasset, eoque quaerente, quidnam se immeren-
tem capitali supplicio innocenteraqu,e addiceret;
quum, ad excusandum factum suum, Oraculi prae-
ceptum retulisset, asinarius : Si ita est, inquit,
rex, alium sors huic morti destinavit; nam asel-
5