Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- Gl —
tando, ut nemo planius eo locutus putaretur. Cic*
de Orat L 61.
25. Epaminondas uxorem numquam dusit. In
quo quum reprehenderetur a Pelopida , qui filium
habebat infamem : maleque eum in eo patriae
consulere diceret : Vide, inquit, ne tu peius con-
sulas , qui talem ex te natum relicturus sis! Xe-
que vero' stirps mihi potest deësse : namque ex
me natam relinquo pugnam Leuctricam, quae non
modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit ne-
cesse est. Nep. Epam, 10.
26. Carthaginiensium dux Hamilcar quum ob-
sideret Syracusas, inter somnium exaudisse vo-
cem credidit nunciantem , futurum, ut proximo
die in ea urbe coenaret. Laetus igitur perinde
ac divinitus promissQ, victoria, exercitum pu-
gnae comparabat : in quo inter Siculos et Poenos
orta dissensione , castris eius Syracusani subita
irruptione oppressis , ipsum intra moenia sua vin-
ctum pertraxerunt. Itaque magis spe, quam so-
mnio, deceptus, coenavit Syracusis captivus, non,
ut animo praesumserat , victor. VaL Max, I,
7. ext. 8.