Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 58 —
Atheos ille qui dicitur , atque ei quidam amicus:
Tu , qui Deos putas humana negligere , nonne
animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi
votis vim tempestatis effugerint , in portumque
salvi pervenerint ? Ita sit, inquit; illi enim nus-
quam picti sunt, qui naufragia fecerunt in ma-
rique perierunt. Idemque, quum ei naviganti ve-
ctores, adversa tempestate timidi et perterriti ,
dicerent, non iniuria sibi illud accidere , qui il-
lum in eandem navem recepissent, ostendit eis in
eodem cursu multas alias laborantes, quaesivitque,
num etiam in iis navibus Diagoram vein crederent.
Cic. N. D. III. 37.
19. lulia venerat ad Augustum licentiore ha-
bitu, et oculos oifenderat patris tacentis. Mu-
tavit cultus sui postera die morem, et laetum
patrem afFectata severitate complexa est. At ille,
qui pridie dolorem suum continuerat , gaudium
continere non potuit, et , Quantum hie, ait,
in filia Augusti probabilior est cultus! — Non
defuit patrocinio suo lulia his verbis : Hodie
enim me patris oculis ornavi , heri viri. Macrob.
Saturn. II. 6,
20. Leontinus Gorgias , in Platonis libro, de