Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 51 —
periores simus, tanto nos geramus submissius. Cic
Off. I. 26.
29. Adolescentes raori sic mihi videntur, ut
quum aquae multitudine vis flammae opprimitur :
senex autem, sicut sua sponte, nulla adhibitâ vi,
consumtus ignis exstinguitur. Et quasi poma, ex
arboribus, si cruda sunt, vi avelluntur; si matura
et cocta, decidunt: sic vitam adolescentibus vis
aufert, senibus maturitas. Cic. Senect. 19. 17.
30. Quam aptas, quamque multarum artium mi-
nistras manus Natura homini dedit! digitorum enim
contractio facilis facilisque porrectio, propter mol-
les commissuras et artus, nullo in motu laborat.
Itaque ad pingendum, ad fingendum, ad scalpen-
dum, ad nervorum eliciendos sonos ac tibiarum,
apta manus est, admotione digitorum. Atque haec
oblectationis: ilia necessitatis, cultus dico agrorum,
exstructionesque tectorum, tegumenta corporum vel
texta, vel suta, omnemque fabricam aeris et ferri.
Cic. N. D. II. 60.
4*