Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 49 —
perfecta est, nominatur rite sapientia. Cic. de
Leg. 1. 7.
24. Inter hominem et belluam hoc maxime in-
terest, quod haec tantum, quantum sensu movetur,
ad id solum , quod adest, quodque praesens est,
se accommodat, paullulum admodum sentiens prae-
teritum aut futurum. Homo autem, quod ra-
tionis est particeps, per quam consequentia cernit,
causas rerum videt earumque progressus, et
quasi antecessiones non ignorât, similitudines com-
parât , et rebus praesentibus adiungit atque an-
nectit futuras, facile totius vitae cursum videt,
ad eamque degendam praeparat res necessarias.
Cic. Off. I, 4. 3.
25. Apud Hypanim fluvium , qui ab Euro-
pae parte in Pontum influit, Aristoteles ait, be-
stiolas quasdam nasci, quae unum diem vivant.
Ex his igitur hora octava quae mortua est, pro-
vecta aetate mortua est: quae vero occidente sole,
decrepita; eo magis, si etiam solstitiali die. Con-
fer nostram longissimam aetatem cum aeternitate ;
in eadem propemodum brevitate, qua illae bestio-
lae, reperiemur. Cic. Tusc. I. 39.