Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 45 --
quo praedicationem nobilitatenique despiciunt, prae-
dicari de se, ac nominari volunt. Cic. Arch. 11.
13. Ut pictores, et ii, qui signa fabricantur ,
et vero etiam poëtae, suum quisque opus a vul-
go considerari vult ; ut, si quid reprehensum sit
a pluribus, id corrigatur : hique et secum et cum
aliis , quid in eo peccatum sit, esquirunt : sic ali-
orum iudicio permulta nobis et facienda et non
facienda , et mutanda et corrigenda sunt. Cic.
Off. I. 147.
14. Quidquid sine detrimente potest commodari,
id tribuatur vel ignoto. Ex quo sunt ilia commu-
nia : non prohibere aqua profluente ; pati ab igne
ignem capere, si quis velit ; consilium fidele deli-
beranti dare : quae sunt iis utilia , qui accipiunt,
danti non molesta. Cic. Off. I. 16. 8.
15. Bellicas laudes solent quidam extenuare
verbis, easque detrahere ducibus, communicare
cum multis, ne propriae sint imperatorum. Et
certe in armis militum virtus , locorum opportu-
nitas, auxilia sociorum, classes, commeatus, mul-
tum iuvant : maximam vero partem, quasi suo
iure, Fortuna sibi vindicat, et quidquid est pro-