Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 4-1 —
minus in omne tempus reipublicae suisque consulat.
Cic. Tusc. I. 38.
9. Si sic erimus affecti, ut propter suum quis-
que emolumentum spoliet aut violet alterum, dis-
rumpi necesse est eam, quae maxime est secundum
naturam, humani generis societatem. Cic. Off. III. 21.
10. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas
sine lege, suis partibus ut nervis ac sanguine et
membris, uti non potest. Legum ministri, magi-
stratus; legum interprétés, iudices; legum denique
idcirco omnes servi sumus, ut liberi esse possimus.
Cic, Cluent. 53.
11. Cernimus, ut contra metum et vim suis se
armis quaeque bestia defendat. Cornibus tauri, apri
dentibus, morsu leones; aliae fuga se, aliae occul-
tatione tutantur: atramenti effusione sepiae, torpore
torpedines. Multae etiam insectantes odoris intole-
rabili foeditate depellunt. Cic. N. D. II. 50.
12. Trahimur omnes laudis studio: et optimus
quisque maxime gloria ducitur. Ipsi illi philoso-
phi etiam iis libellis, quos de contemnenda gloria
scribunt, nomen suum inscribunt: in eo ipso, in