Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 4L —
Et excuti iubereut. Quo facto, simul
Nihil est repertum, multis onerant laudibus,
Hominemque plausu prosequuntur maximo.
Hoc vidit fieri rusticus. Non mehercule
Me vincet, inquit: et statim professus est,
Idem facturum melius se postridie.
Fit turba niaior. lam favor mentes tenet,
Et derisuri, non spectaturi, sedent.
Uterque prodit. Scurra degrunnit prior,
Movetque plausus et clamores suscitât.
Tune simulans sese vestimentis rusticus
Porcellum obtegere, (quod faciebat scilicet,
Sed, in priore quia nil compererant, latens,)
Pervellit aurem verri, quem celaverat,
Et cum dolore vocem naturae exprimit.
Acclamat populus, scurram multo similius
Imitatum, et cogit, rusticum trudi foras.
At ille profert ipsum porcellum e sinu,
Turpemque aperto pignore errorem probans:
En ! hic declarat, quales sitis iudices.