Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
j - 40 —
^ Dormire quia me non sinunt cantus tui,
; Sonare cithara quos pûtes Apollinem,
Potare est animus nectar, quod Pallas mihi
Nuper donavit : si non fastidis, veni ;
Una bibamus. Ilia, quae ardeuat siti,
Simul cognovit vocem laudan suam,
j Cupide advolavit. Noctua, egressa e cavo,
! Trepidantem consectata est et leto dedit.
. ) Sic, viva quod negarat, tribuit mortua.
I XX. scurra kt rusticns. F. 5.
(
Facturus ludos dives quidam et nobilis,
Proposito cunctos invitavit praemio,
Quam quisque posset, ut novitatem ostenderet.
Venere artifices laudis ad certamina-
Quos inter scurra, notus urbano sale,
Habere dixit se genus spectaculi,
Quod in theatro numquam prolatum foret.
Dispersas rumor civitatem concitat:
Paullo ante vacua turbam deficiunt loca.
In scena vero postquam solus constitit,
Sine apparatu, nullis adiutoribus,
Silentium ipsa fecit exspectatio.
Ille in sinum repente demisit caput,
Et sic porcelli vocem est imitatus sua,
Verum ut subesse pallio contenderent,