Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 34 --

VIII. canis et ceocodilus I. 25.
Canes currentes bibere in Nilo flumine,
A crococlilis ne rapiantur, traditum est.
Igitur quum currens bibere coepisset canis,
Sic crocodilus: Quam libet lambe otio,
Noli vereri. At ille: facerem mehercule,
Nisi esse scirem carnis te cupidum meae.
IX. ovis, canis et lupus. I. 17.
Calumniator ab ove quum peteret canis,
Quem commodasse, panem , se contenderet;
Lupus citatus testis, non unum modo
Debere dixit, verum affirmavit decern.
Ovis, damnata falso testimonio,
Quod non debebat, solvit. Post paucos dies
Bidens iacentem in fovea prospexit lupum :
Haec, inquit, merces fraudis a Superis datur.
X. vulpis et aquila. I. 28.
Vulpinos catulos aquila quondam sustulit,
Nidoque imposuit, pulli escam ut carperent.
Hanc persecuta mater orare incipit,
Ne tantum miserae luctum importaret sibi.
Contemsit ilia, tuta quippe ipso loco.
Ab aia vulpis rapuit ardentem facem.