Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 33 -
VI. HOMO ET CANIS. II. 3.
Laceratus quidam morsu vehementis canis
Tinctum cruore panem misit malefico,
Audierat esse quod remedium vulneris.
Tunc sic Aesopus: Noli coram pluribus
Hoc facere canibus, ne vos vivos devorent,
Quum scierint, esse tale culpae praemium.
VII. LUPUS ET AGNUS. I. 1.
Ad rivum eundem lupus et agnus vénérant,
Siti compulsi: superior stabat lupus,
Longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
Latro incitatus iurgii caussam intulit.
Cur, inquit, tm-bulentam fecisti mihi
Aquam bibenti? — Laniger contra timens:
Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustas liquor. —
Eepulsus ille veritatis viribus.
Ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi. —
Respondit agnus : Equidem natus non eram. —
Pater hercule tuus, inquit, male dixit mihi.
Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
3