Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
32 —
IV. VULPIS ET HIKCUS. IV. 9.
Quum decidisset vulpis iö puteum inscia,
Et altiore clauderetur margine,
De ven it hircus sitiens in eundem locum,
Simul rogavit, esset an dulcis liquor
Et copiosus ? Ilia fraudem mollens :
Descende, amice, tanta bonitas est aquae,
Voluptas ut satiari non possit mea.
Immisit se barbatus. Tum vulpecula
Evasit puteo, nixa celsis cornibus,
Hircumque clauso liquit haerentem vado.
V. AEBOEES IN DEOEUM TUTELA. III. 17*
Olim, quas vellent esse in tutela sua,
Divi legerunt arbores. Quercus lovi.
Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,
Pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
Minerva admirans, quare steriles sumerent,
Interrogavit caussam. Dixit lupiter:
Honorem fructu ne videamur vendere.
At, mehercules, narrabit, quod quis voluerit,
Oliva nobis propter fructum est gratior.
Tune sic Deorum genitor atque hominum satori
O nata, merito sapiens dicere omnibus!
Nisi utile est, quod facimus, stulta est gloria.