Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 28 —
qui ex fuga se in teinplum Miuervae coniecerant.
Nep. Ages. 4.
45. In consulatu Vatinii, quem paucis diebus
gessit, notabiiis Ciceronis urbanitas circumfereba-
tur: Magnum ostentum, inquit, anno Vatinii factum
est , quod illo consule nec bruma, nec ver, nec
aestas, nec autumnus fuit. Macrob. Saturn. II. 8.
46. Cyrenaeum Theodorum, philosophum non
ignobilem, nonne miramur? cui quum Lysimachus
rex crucem minaretur : Istis, quaeso, inquit, ista
horribilia minitare purpuratis tuis! Theodori qui-
dem nihil interest, humine an sublime putrescat.
Cic. Tusc. I. 43.
47. Lacedaemone quum tyrannus coenavisset
Dionysius, negavit se iure illo nigro, quod coenae
caput erat, delectatum. Turn is, qui ilia coxerat:
Minime mirum, condimenta enim defuerunt. Quae
tandem? inquit ille. Labor in venatu, sudor, cur-
sus ad Eurotam, fames, sitis! his enim rebus Lace-
daemoniorum epulae condiuntur. Cic. Tusc. V. 34.
' 48. Quum rex Pyrrhus populo Romano bellum
ultro intulisset, quumque de imperio certamen es-