Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 26 —
dixisse: At hi quidem iam mortui sunt! Cic.
Senect. 9. 2.

37. Praeclare Anaxagoras! Qui quum Lam-
psaci moreretur, quaerentibus amicis, velletne Cla-
zomenas in patriam, si quid accidisset, afFerri: Ni-
hil necesse est, inquit, undique enim ad Inferos
tantumdem viae est. Cic. Tusc. I. 43.
38. Antimachus poeta quum convocatis audito-
ribus legeret magnum illud volumen suum, et eum
legentem omnes, praeter Platonem , reliquissent:
Legam, inquit, nihilominus; Plato enim mihi unus
instar est omnium millium. Cic. Brut. 51. 4.
39. Timotheum, darum hominem Athenis et
principem civitatis, ferunt, quum coenavisset apud
Platonem, eoque couvivio admodum delectatus es-
set, vidissetque eum postridie, dixisse: Vestrae qui-
dem coenae non solum in praesentia, sed etiam
postero die iucundae sunt. Cic. Tusc. V. 35.
40. Subtiliter Anacharsis leges aranearum telis
comparabat. Nam ut illas, inquit, infirmiora anima-
lia retinere , valentiora transmittere , ita his hu-
miles et pauperes constringi, divites et praepo-