Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 23 —
peragranti Aegyptum, comitibus non consecutis,
cibarius in casa panis datus esset, nihil visum est
illo pane iucundius. Cic. Tusc. V. 34. .
24. Alexander Magnus cum nullo hostium um-
quam congressus est, quern non vicerit; nullam
urbem obsedit, quam non expugnaverit; nullam
gentem adiit, quam non calcaverit. lustin. XII.
16. 11.
25. Socratem ferunt, quum usque ad vesperum
contentius ambularet, quaesitumque esset ex eo,
quare id faceret, respondisse: Se, quo melius
coenaret, opsouare ambulando famem. Cic. Tusc.
Y. 34.
26. Anaxagoras interroganti cuidam, quisnam
esset beatus: Nemo, inquit, ex his, quos tu feli-
ces existimas, sed eum in illo numero reperies ,
qui a te ex miseriis constare creditur. Val. Max.
VII. ext. 12.
27. In Themistocle, quem facile Graeciae prin-
cipem ponimus, memoriam fuisse singularem fe-
runt. Qui quidem etiam pollicenti cuidam, se ar-
tem ei memoriae, quae tum primum proferebatur.