Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 32 —
18. Aristoteles de semet ipso in neutram partem
loqui debere praedicabat, quoniam laudare se, vani ;
vituperare, stulti esset. Val. Max. VII. 2. ext. 8.
19. Augustus, nunciantibus Tarraconensibus, pal-
mam in ara eius enatam: Apparet, inquit, quam
saepe accendatis ! Quinct. VI. 3.
20. Dionysius Aesculapii Epidauri barbam au-
ream demi iussit : Neque enim convenire , dixit,
barbatum esse ülium, quum in omnibus fanis pa-
ter imberbis esset. Cic. N. D. III. 34.
21. Curio, ad focum sedenti, magnum auri pon-
dus Samnites quum attulissent, repudiati ab eo sunt.
Non enim aurum habere, praeclarum sibi videri,
dixit, sed iis, qui haberent aurum, imperare.
Cic. Sen. 16. 3.
22. Seite Chrysippus, ut multa: Qui stadium,
inquit, currit, eniti et contendere debet, quam
maxime possit, ut vincat : supplantare eum, quicum
certet, aut manu depellere, nullo modo debet.
Cic. Off. UI. 20. 7.
23. Non esuriens Ptolemaeus ederat. Cui quum