Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 20 —
gentique ferretur: Quam multa non desidero I
inquit. Cic. Tusc. V. 32.
6. TitusVespasianus, quum quodam die in coena re-
cordatus fuisset, nihil se illo die cuiquam praestitisse,
dixit: Amici, hodie diem perdidi. Eutrop. VII. 21.
7. Olympiae per stadium ingressus esse Milo
dicitur, quum humeris sustineret bovem vivum.
Cic. Sen. 10. 6.
8. Alexander rex, quum interemisset Clitum, fa-
miliarem suum, vix a se manus abstinuit. Tanta
vis fuit poenitendi. Cic. Tusc. IV. 37.
9. Illud laudatur Archytae, qui quum villico
factus esset iratior: Quo te modo, inquit, acce-
pissem, nisi iratus essem! Cic. Tusc. IV. 36.
10. M. Lepidus, quum, ceteris in campo exer-
centibus, in herba ipse recubuisset: Vellem, hoc
esset, inquit, laborare. Cic. de Orat. 11. 71.
11. Cato, quum percussus esset a quodam, qui ar-
cam ferebat, quum ille diceret: Cave ! rogavit, num
quid aliud ferret praeter arcam. Cic. de Orat. II. 69.