Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 139 --
Aequoreas numquam quum subeatis aquas)
Persephonen miserae natam monstrate parenti!
Dixerat. Huic Helice talia verba refert:
Crimine nox vacua est. Solem de virgine rapta
Consule, qui late facta diurna videt.
Sol aditus. Quam quaeris, ait, ne vana labores,
Nupta lovis fratri tertia regna tenet.
Questa diu secum sic est affala Tonantem :
(Maximaque in vultu signa dolentis erant) :
Si memor es, de quo mihi sit Proserpina nata,
Dimidium curae debet habere tuae.
Orbe pererrato, sola est iniuria facti
Cognita ; commissi praemia raptor habet.
At neque Persephone digna est praedone marito,
Nec gener hoc nobis more parandus erat.
Quid gravius victore Gya captiva tulissem,
Quam nunc, te coeli sceptra tenente, tuli?
Verum impuue ferat: nos haec patiamur inultae?
Eeddat, et emendet facta priora novis!
luppiter hanc lenit, factumque excusat amore ;
Nec gener est nobis ille pudendus, ait.
Non ego nobilior. Posita est mihi regia coelo;
Possidet alter aquas ; alter inane Chaos.
Sed si forte tibi non est mutabile pectus,
Statque semel iuncti rumpere vincla tori ;