Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 137 --
Dux comiti narrat, quam sit sibi filius aeger,
Nec capiat somnos, invigiletque malis.
Illa soporiferum, parvos initura penates.
Colligit agresti lene papaver humo.
Dum legit, oblito fertur gustasse palato,
Longamque imprudens exsoluisse famem.
Quae quia principio posuit ieiunia noctis;
Tempus habent mystae sidera visa cibi.
Limen ut intravit, luctûs videt omnia plena.
Iam spes in puero nulla salutis erat.
Matre salutatâ (mater Metanira vocatur)
lungere dignata est os puerile suo.
Pallor abit, subitaeque vigent in corpore vires.
Tantus coelesti venit ab ore vigor.
Tota domus laeta est, hoc est, materque, paterque,
Nataque : tres illi tota fuere domus.
Mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte,
Pomaque, et in teneris aurea mella favis.
Abstinet alma Ceres, somnique papavera caussas
Dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer.
Noctis erat medium, placidique silentia somni;
Triptolemum gremio sustulit illa suo :
Terque manu permulsit eum; tria carmina dixit;
Carmina mortali non referenda sono:
Inque foco pueri corpus vivente favilla