Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 130 --
Exauimata lacent. Ipsum quoque Nerea fama est,
Doridaque, et natas, tepidis latuisse sub antris.
Ter Neptunus aquis cum torvo brachia vultu
Exserere ausus erat: ter non tulit aëris aestus.
Aima tamen Tellus, ut erat circumdata ponto.
Inter aquas pelagi, contractosque undique fontes ,
Qui se condiderant in opacae viscera matris,
Sustulit omniferos collo tenus arida vultus,
Opposuitque manum front), magnoque tremore
Omnia concutiens paullum subsedit; et infra.
Quam solet esse, fuit; siccâque ita voce locuta est:
Si placet boc, meruique, quid 6 tua fulmina cessant,
Summe Deùm? liceat periturae viribus ignis
Igue perire tuo, clademque auctore levare!
Vis equidem fauces haec ipsa in verba resolvo.
(Presserat ora vapor); tostos, en ! adspice crines,
Inque oculis tantum, tantum super ora favillae.
Hosne mihi fructus, hune fertilitatis honorem
Officiique refers; quod adunci vulnera aratri,
Rastrorumque fero, totoque exerceor anno?
Quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges,
Humano generi, vobis quod tura ministro?
Sed tamen exitium fac me meruisse : quid undae,
Quid meruit frater? cur illi tradita sorte
Aequora decrescunt, et ab aethere longius absunt?
Quod si nec fratris, nec te mea gratia tangit;