Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 126 --
Tum primum radiis gelidi caluere Triones;
Et vetito frustra tentarunt aequore tingi.
Quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,
Frigore pigra prius, nec- formidabilis ulli,
Incaluit, sumsitque novas fervoribus iras.
Te quoque turbatum memorant fugisse, Boöte,
Quamvis tardus eras, et te tua plaustra tenebant.
Ut vero summo despexit ab aetbere terras
Infelix Phaëthon, penitus penitusque iacentes,
Palluit, et subito genua intremuere timore :
Suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae.
Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos ;
lamque agnosse genus piget, et valuisse rogando ;
lam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta
Praecipiti pinus Boreâ, cui victa remisit
Frena suus rector, quam Dis votisque reliquit.
Quid faciat? multum coeli post terga relictum :
Ante oculos plus est : animo metitur utrumque,
Et mode, quos illi fate contingere non est,
Prospicit occasus : interdum respicit ortus.
Quidque agat ignarus, stapet : et nec frena re-
mittit,
Nec retinere valet, nec nomina novit equorum.
Sparsa quoque in varie passim miracula coelo,
Vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.