Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 125 --
Corripe lora manu: vel, si mutabije pectus
Est tibi, consiliis, non curribus, utere nostris,
Dum potes, et solidis etiaranum sedibus adstas,
Dumque male optatos nondum premis inscius axes.
Quae tutus spectes, sine, me dare lumina terris.
Occupât ille levem iuvenili corpore currum ;
Statque super; manibusque datas contingere habenas
Gaudet: et invito grates agit inde parenti.
Interea volucres Pyroëis, Eous et Aetbon,
Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras
Flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant.
Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis ,
Repulit, et facta est immensi copia mundi,
Corripuere viam, pedibusque per aëra motis
Obstantes findunt nebulas, pennisque levati
Praetereunt ortos îsdem de partibus Euros.
Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent
Solis equi; solitaque iugum gravitate carebat.
Utque labant curvae iusto sine pondéré naves,
Perque mare, instabiles nimia levitate, feruntur :
Sic onere adsueto vacuos dat in aëra saltus,
Succutiturque alte, similisque est currus inani.
Quod simulac sensere, ruunt, tritumque relinquunt
Quadriiugi spatium, nec, quo prius, ordine currunt.
Ipse pavet; nec qua commissas flectat habenas,
Nec seit, qua sit iter: nec si sciat, imperet illis.