Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 123 --
Eque tot ac tantis coeli, terraeque, marisque,
Posce bonis aliquid : nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena.
Non honor est. Poenam, Phaëthon, pro munere
poscis.
Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
Ne dubita; dabitur (Stygias iuravimus undas)
Quodcunque optaris ; sed tu sapientius opta.
Finierat monitus. Dictis tamen ille répugnât,
Propositumque tenet, flagratque cupidine currûs.
Ergo, quâ licuit, genitor cunctatus, ad altos
Deducit iuvenein, Vulcania munera, currus.
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
Curvatura rotae ; radiorum argenteus ordo.
Per iuga chrysolithi, positaeque ex ordine gemmae
Clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur, o-
pusque
Perspicit: ecce! vigil rutilo patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores, et plena rosarum
Atria. Diffugiunt stellae : quarum agmina cogit
Lucifer, et coeli statione novissimus exit.
Ut pariter terras mundumque rubescere vidit,
Comuaque extremae velut evanescere Lunae :
lungere equos Titan velocibus imperat Horis.
lussa Deae celeres peragunt : igneraque vomentes,