Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 122 —
Nitor in adversum : nec me, qui cetera, viucit
Impetus ; et rapide contrarias evehor orbi.
Finge dates currus. Quid ages ? poterisne rotatis
Obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
Forsitan et lucos illic, urbesque, domosque,
Concipias animo, delubraque ditia donis
Esse. Per insidias iter est, formasque ferarum.
Utque viam teneas, nulloque errore traharis;
Per tamen adversi gradieris cornua Tauri,
Haemoniosque arcus, violentique ora Leonis,
Saevaque circuitu curvantem brachia longo
Scorpion, atque aliter curvantem brachia Can-*
crum.
Nec tibi quadrupèdes animosos ignibus illis,
Quos in pectore habent, quos ore et naribas ef&ant.
In promptu regere est. Vix me patiuntur, ut acres
Incaluere änimi, cervixque répugnât habenis.
At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
Nate, cave : dum resque sinit, tua corrige vota.
Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas,
Pignora certa petis : do pignora certa timendo,
Et patrio pater esse metu prober. Adspice vultus
Ecce ! meos : utinamque oculos in pectora posses
Inserere, et patrias intus deprendere curas !
Denique, quidquid habet dives, circumspice,
mundus :