Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 121 --
Dis iuranda palus, oculis incognita nostris.
Vis bene desierat : currus rogat ille paternes,
Inque diem alipedum ius et moderamen equorum.
Poenituit iurasse patrem, qui terque quaterque
Concutiens illustre caput, Temeraria, disit.
Vox mea facta tuâ est. Utinam promissa liceret
Non dare! Confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.
Magna petis , Phaëthon ; et quae nec viribus istis
Munera conveniant, nec tam puerilibus annis.
Sors tua mortalis : non est mortale , quod optas.
Plus etiam, quam quod Superis contingere fas sit,
Nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit:
Non tamen ignifero quisquam consistere in axe
Me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,
Qui fera terribili iaculatur fulmina dextrâ.
Non agat hos currus ; et quid love maius habemus ?
Ardua prima via est, et qua. vis mane recentes
Enitantur equi : medio est altissima coelo ;
Unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
Fit timor, et pavida trépidât formidine pectus.
Ultima prona via est, et eget moderamine certo.
Tune etiam, quae me subiectis excipit undis,
Ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
Adde, quod adsidua rapitur vertigine coelum,
Sideraque alta trahit, celerique volumine torquet.