Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 120 --
Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus,
Consistitque procul : neque enim propiora ferebat
Lumina. Purpurea velatus veste sedebat
In solio Phoebus, claris lucente zmaragdis.
A dextra laevaque Dies, et Mensis, et Annus,
Seculaque, et positae spatiis aequalibus Horae,
Verque novum stabat, cincfum florente corona.
Stabat nuda Aestas, et spicea serta gerebat;
Stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis ;
Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
Inde loco medius rerum novitate paventem
Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit;
Quaeque viae tibi causa? quid hac, ait, arcepetisti,
Progenies, Phaëthon, haud infitianda parenti?
Ille refert: O lux immensi publica mundi,
Phoebe pater , si das huius mihi nominis usum,
Nec falsa Clymene culpam sub imagine celat ;
Pignora da, genitor, per quae tua vera propago
Credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.
Dixerat. At genitor circum caput omne micantes
Deposuit radios, propiusque accedere iussit:
Amplexuque dato, Nec tu meus esse negari
Dignus es ; et Clymene veros, ait, edidit ortus.
Quoque minus dubites; quodvis pete munus: ut
illud,
Me tribuente, feras. Promissis testis adesto