Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
- 119 -
Phaëthoii.
{Odd. Met. II. 1.)
Regia Solis erat sublimibus alta columuis,
Clara micante auro, flammasque imitante pyropo .
Cuius ebur nitidum fastigia summa teuebat ;
Argenti bifores radiabant lumine valvae.
Marteriem superabat opus: nam Mulcibor illic
Aequora caelarat, médias cingentia terras,
Terrarumque orbem, coelumque, quodimminet orbi.
Caeruleos habet unda Deos, Tritona canoruui,
Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem
Aegaeona suis immania terga lacertis,
Doridaque, et natas : quarum pars nare videntur,
Pars in mole sedens virides siccare capillos,
Pisce vehi quaedam. Facies non omnibus una,
Nec diversa tamen : qualem decet esse sororuin.
Terra viros , urbesque, gerit, silvasque, ferasque,
Fluminaque, et Nymphas, et cetera numina ruris.
Haec super imposita est coeli fulgentis imago,
Signaque sex foribus dextris, totidemque sinistris.
Quo simul acclivo Clymene'ia limite proles
Venit, et intravit dubitati tecta parentis ;