Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 113 --
Ad nomen Thisbes, oculos iam morte gravatos
Pyramus erexit, visaque recondidit illa.
Quae postquam vestemque suam cognovit, et ense
Vidit ebur vacuum ; Tua te manus, inquit, amorque
Perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum
Hoc manus : est et amor, dabit hic in vulnera vires.
Prosequar exstinctum , letique miserrima dicar
Caussa, comesque tui : quique a me morte revelli
Heu ! sola poteras, poteris nec morte revelli.
Hoe tamen amborum verbis estote rogati,
O ! multum miseri, meus illiusque, parentes.
Ut, quos serus amor, quos hora novissima iunxit,
Componi tumulo non invideatis eodem.
At tu, quae ramis arbor miserabile corpus
Nunc tegis unius, mox es tectura duorum;
Signa tene caedis, pullosque et luctibus aptos
Semper habe foetus, gemini monumenta cruoris.
Dixit : et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro , quod adhuc a caede tepebat.
Vota tamen tetigere Deos, tetigere parentes:
Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater :
Quodque rogis superest, una requiescit in urna.