Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 110 --
(Quid non sentit amor?; primi vidistis amantes.
Et voci fecistis iter : tutaeque per illud
Murmure blanditiae minimo transire solebant.
Saepe, ut constiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc,
Inque vicem fuerat captatus anhelitus oris;
Invide, dicebant, paries, quid amantibus obstas ?
Quantum erat, ut sineres nos toto corpore iungi?
Aut hoc si nimium, vel ad oscula danda pateres!
Nec sumus ingrati : tibi nos debere fatemur,
Quod datus est verbis ad arnicas transitus aures.
Talia diversâ nequidquam sede locuti,
Sub noctem dixere Vale : partique dedere
Oscula quisque suae, non pervenientia contra.
Postera nocturnes Aurora removerat ignes,
Solque pruinosas radiis siccaverat herbas :
Ad solitum coïere locum. Tum murmure parvo
Multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti
Fallere custodes foribusque excedere tentent ;
Quumque domo exierint, urbis quoque claustra re-
linquant:
Neve sit errandum lato spatiantibus arvo,
Conveniant ad busta Nini, lateantque sub umbra
Arboris. Arbor ibi, niveis uberrima pomis,
Ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
Pacta placent : et lux, tarde decedere visa,
Praecipitatur aquis, et aquis nox surgit abîsdem.