Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 109 --
Donee vita data est. Annis aevoque soluti
Ante gradus sacros quum starent forte, locique
Narrarent casus: frondere Philemona Baucis,
Baucida conspexit senior frondere Philemon,
lamque super geminos crescente cacumine vultus,
Mutua, dum licuit, reddebant dicta : Valeque,
O coniux, dixere simul, simul abdita texit
Ora frutex.
Pyramus et Thisbe.
{Ovid. Met. IV. 55.)
Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter.
Altera, quas Orlens habuit, praelata puellis,
Contiguas habuere domes, ubi dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
Notitiam, primosque gradus vicinia fecit ;
Tempore crevit amor : taedae quoque iure coïssent ;
Sed vetuêre patres. Quod non potuere vetare,
Ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
Conscius omnis abest; nutu, signisque loquuntur :
Quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,
Quum fieret, paries domui communis utrique.
Id Vitium, nulli per saecula longa notatum.