Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 108 --
Eluditque diu ; tandemque est visus ad ipsos
Confugisse Deos. Superi vetuere necari:
Dique sumus, meritasque luet vicinia poenas
Impia, dixerunt; vobis immunibus huius
Esse mali dabitur: modo vestra relinquite tecta,
Ac nostros comitate gradus, et in ardua montis
Ite simul! Parent, et Dis praeëuntibus ambo
Membra levant baculis; tardique senilibus annis
Nituntur longo vestigia ponere clivo.
Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta
Missa potest: flexere oculos, et mersa palude
Cetera prospiciunt: tantum sua tecta manere.
Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum:
Ilia vetus, dominis etiam casa parva duobus,
Vertitur in templum; furcas subiere columnae ;
Stramina flavescunt; adopertaque marmore tellus,
Caelataeque fores, aurataque tecta videntur.
Talia tum placido Saturnius edidit ore:
Dicite, iuste senex, et femina, coniuge iusto
Digna, quid optetis. Cum Baucide pauca locutus.
Consilium Superis aperit commune, Philemon:
Esse sacerdotes, delubraque vestra tueri
Poscimus; et, quoniam concordes egimus annos,
Auferat hora duos eadem; nec coniugis umquam
Busta meae videam, neu sim tumulandus ab ilia.
Vota fides sequitur; templi tutela fuere,